Latin
PHAENOMENA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 106
Unproofread scanNot analysed yet
Alium modum omitto mediis egentem proportionalibus, de quo prop. 29. libri de voce, vt sequentem admodum facilem, &ad inuestigandam salientium figuram aptissimum explicem. Ducatur ergo recta seu axis parabolae IH, in qua punctum B sic focus, &in linea BH sumetur ab A vertice CA aequale BA. Deinde secetur axis AI perpendiculariter in punctis BM, OI, vel aliis quibuscumque siue aequalibus siue inaequalibus per lineas BK, ML, ON, &IP. Tertiò sumatur circino interuallum à puncto C ad quamuis sectionem perpendicularem, putâ ad M, &translato crure in punctum C, ac priori apertura circini immota manente, notetur punctum L, quod etiam ad dextram in altera parte fieri potest in puncto R. Idémque fiat ex interuallo CO, quod ex puncto B designabit punctum N, quemadmodum interuallum CI, ex puncto B dabit punctum P, &ex altera parte Q Si parabolam infra Q &P producere velis, illa infra Q &P eadem methodo in infinitum producetur. Huius verò Parabolae latus re ctum inuenitur ex qualibet ordinata, qualis iam sit BK, &linea parallela AF descripta per A verticem, ductus enim circulus ex centro D per extrema istius parallelae FE transibit etiam per B, &G, erit. que AG latus rectum, seu parameter: nam AF aequalis lineae KB est media proportionalis inter BA, AG, hoc est quadratum BK aequale est rectangulo GB, BK. Eodémque modo ML, est media proportionalis inter MA, AG, &IP media inter IA, &AG, &ita de reliquis; vnde constat AG esse inuariabilem, ac velut immobilem &vocatur iuxta quam, nempe possunt omnes ordinatae. Haec autem figura etiam vtilis est ad alias proprietates explicandas qualis est sequens. Ad axem in punctum quodlibet, vt H, productum ducatur perpendicularis HS; &ex puncto I vbicumque etiam in axe sumpto ducatur linea quępiam vt IR ad parabolam, &ex puncto R ducatur RS axi HI parallela, erit IR ad RS, vt IA ad AH. vt Pappus demonstrat prop. 238. lib. 7 Sed ad inueniendum parametrum solus focus sufficit, quandoquidem axis BA inter focum B &verticem A interceptus est, quarta pars &ordinata BK dimidium est parametri. Praeterea si ducatur à vertice A linea quaecumque ad quoduis concaui punctum, vt AR, cui fiat perpendicularis RI, erit ordinata IQ. aequalis lineae RI. His igitur ad maiorem sequentium intelligentiam praemissis propositionem decimam nonam accedamus; qua rursus ea complectimur quae ad eas parabolae proprietates attinent, quibus praesertim egemus ad salientes explicandas