# Cogitata physico-mathematica 106-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/106-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/106-2

Cùm autem quae placent cum iis quae displicent, seu bona & mala ita connectuntur, vt vnico intuitu non possimus vsque ad cathenae finem prospicere, & connexione tam arcta connectuntur, vt simul sumenda, vel relinquenda sint, si in ea serie plus sit boni quàm mali, totum bonum est, ideóque totum benè, secus verò male sumitur: tunc verò fallimur cùm plus est mali, licet non prospecti, quàm boni, tuncque dicimur bonum apparens elegisse. Sed cùm mali statim plus apparet, mox boni amplius, & statim refugimus, statim appetimus, prout bona vel mala praeponderant, id deliberare dicitur; vt sit deliberatio alternus appetitus & fuga. Neque desinit alternatio fugae & appetitus, donec non sit ampliùs liberum facere vel omittere, vt finis deliberationis sit libertatis depositio. Quod philosophiae genus si tibi arrideat, precibus autorem vrgeas vt corpus vniuersum posteritati non inuideat. III. Alia plurima huic praefationi destinata praetereo, verbi gratia quoúsque maioris tormenti bellici globi siue 33. siue 40, plus minus, librarum pependiculariter ascendant: quod vbi fuerim experitus, monebo. Huc etiam referendae iaculationes, quibus Balenae, & alij maiores pisces, ipsaeque ranae transfiguntur à piscatoribus, qui fune manibus, aut alia ratione detento iacula sua retrahunt. IV. In arcubus etiam notatu dignum, quod non desit industria, quae tortili elaterio chalybeo, quod nostri dicunt Ressort à boudin. arcui, vel manubrio Balistae adhibito, eiusdem nerui, seu chordae motu sagittas longiùs emittat: quod vt fiat, debet illud elaterium suas eodem momento vires exerere, quo neruus ab arcu retrahitur. V. Addo ad ea quae de modo ponderandi aërem in hydraulicis dicta sunt, non deesse plures alios modos, quos inter vnum suggessit praestantissimus Philosophus Honoratus Fabry, ex quo modo cùm alia multa concludi possint, ad illius praxim studiosos prouocarim. Sumatur ergo vas vitreum cubicum, aut alterius cuiusuis figurae, idque cuiuslibet magnitudinis, puta cubici pedis; & syringe notae magnitudinis pluribus vicibus mittatur aër in illud vas, qui nequeat egredi; si enim innotuerit quantitas aëris, quam syrinx quouis impulsu mittit in lagenam, & quantò sit haec post immissum

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
