# Cogitata physico-mathematica 107-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/107-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/107-2

PRAEFATIO AD LECTOREM. aërem, quàm antea grauior, tam aëris grauitas, quàm eiusdem moles innotescet: qui quidem modus idem est cum eo quem pneumaticâ fistulâ expertus sum: sed in vase vitreo diaphano id insuper habet, quòd aëris condensati, seu pressi colores videre poteris. Cùm autem quotidie noua possint obseruari, semper etiam noua huic tractatui, & hydraulico-pneumaticis addi poterunt, quibus rei litterariae magna fiat accessio: donec illa dies veniat, quam omnis creatura ingemiscens expectat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
