# Cogitata physico-mathematica 107-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/107-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/107-3

Porrò longè difficilior est experientia, & obseruatio harum altitudinum, quàm longitudinum, quas videlicet horizon ostendit, cùm nullum in aëre supersit vestigium altitudinum; quae sine turribus, vel rupibus altissimis, obseruari nequeunt; quibus notam aliquam globi, vel sagittae contactibus suis imprimant, nisi fenestrae fiant in turribus, & in rupibus stationes, ex quibus iactuum obserues altitudinem. Crediderim autem has altitudines melius à globis, & sagittis obseruari quàm longitudines, quamuis aër his & illis officiat. Quae omnia facilè in salientibus deprehendes, vt Hydraulica doceat quod Ballistica negauerit. nij iog medij 45 graduum inuenietur; qui cùm sit 5000, in tabula; si vt 1402 ad 5000, ita fiat 20 ad alium numerum, altitudo salientis, vel iactus, ad 45 graduum eleuationem, erit 71, proximè; vel, absque noua sup putatione, dimidia erit verticalis altitudinis: neque difficilius est ex altitudine verticali, 22 graduum altitudinem, aut quamlibet aliam inferre.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
