Latin
PROPOSITIO XX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 108
Unproofread scanNot analysed yet
Sit igitur tubus pedalis vertici parabolae A ita superextans, vt eius lumen 16 digitis super horizontem HA erectum intelligatur habere salientem 22. digitorum (iuxta secundam columnam secundae tabulae propositionis praecedentis, quae hîc repeti potest.) Quae respondeat ordinatae, cui 4 inscribitur, &quae, descendendo ab A vertice, secundo loco ponitur. Debet igitur saliens DC esse 42 digitorum, cùm lumen 4 pedibus super A puncto tollitur, vt ex praedicta tabella constat, sed DC ordinata dupla est ordinatae secundae numerum 4 inscriptum habentis; quapropter si 4 intelligatur esse 22, octo respondebit numero 44, qui binario 42 superat, igitur saliens non est exactè parabolica, cùm ab ea duobus digitis in puncto C deficiat. Sed accuratius examen ex sinistris ordinatis instituamus, cùm enim sint omnes rationales, calculo faciliùs accommodabuntur; sitque propterea partium 8 minima ordinatarum, cùm maxima BD aequalis axi DA fuerit 64 partium, hoc est ordinata minima sit maximae suboctupla; referátque minimam salientem tubi pedalis, cuius lumen A super horizontem HA vnico digito tollatur; sitque longitudo salientis 8 digitorum, qualem obseruatio tribuit. Axis verò pars intercepta verticem inter &ordinatam minimam erit vnius digiti, qualium illa 8 fuerit, adeo ut huius parabolae minima pars axis intercepti, &minima ordinata nostris obseruationibus perfectè respondeat. Enimuero tubi nostri pedalis octo super horizontem eleuationes in axe per eadem puncta notantur, ad quae ordinatae applicantur, &appellunt. que demonstret salientes non esse parabolicas. Poterit etiam quisquis experiri num salientes per diametrorum dextrarum vel sinistrarum vertices transiturae sint; hoc est, num quadrent diametrorum sinistrarum numeris 8, 7, 6, 5. 43, 2, 1, quarum summita tes radent, si fuerint parabolicae.