# Cogitata physico-mathematica 108-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PRAEFATIO AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/108-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/108-2

ACONTISMOLOGIA, SEV DE SAGITTARVM IACVLORVM ET ALIORVM MISSILIVM lactibus; déque arcuum & neruorum viribus, ac motibus tam simplicibus, quàm compositis. PROOEMIVM. Vm artem sagittandi docendam minimè susceperim, tractatum hunc τξισαὴν appellare nolui, sed potius Ballisticam & Acontismologiam, quòd in eo iaculorum & aliorum quorumuis missilium iactus, iactuumque magnitudines, velocitates & robur; arcuum etiam recursus & vires, & alia id genus plurima hactenus incognita prosequar. Neque enim ab vllo data fuit velocitas, qua vel arcus in varijs sui reditus locis recurrat, vel emittat sua τξεόματα, seu missilia.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
