# Cogitata physico-mathematica 109

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/109

MONITVM. CVm nondum desint qui negent globum, sagittam, aut aliud graue Cverticaliter emissum ab eo qui vel eques incedit, vel curru, naui, aut alio modo gestatur, ad iacientis manum redire posse; quòd motuum compositioni numquam animum adhibuerint, placet sequente propositione difficultatem omnem amouere, variaque phaenomena praedictae compositioni necessariò coniuncta explicare. PROPOSITIO XXXII. Motuum quorumdam explicare, compositionem, naturalis praesertim, & violenti; & ostendere quomodo pila, vel alia grauia, quae verticaliter quispiam equo, naue, vel curru vectus verticaliter proiecerit, in illius tamen manum necessariò redeant. TT motuum compositiones intelligantur, quae totidem modis combinari, conternari, conquaternari, &c. quot numeri, vel lineae coniungi, miscerique possunt, praeter ea quae diximus tam praeludio, quàm à 20. propos. Mechanicorum vsque ad calcem, nonnulla velim addere, quae iuuent imaginationnem, & intellectum. Sit igitur ABEF quadratum, cuius duplum parallelogrammum AD; atque ex angulo quadrati A sufflet ventus in B, eodem impetu quo ventus alter ex A in E, clarum est mobile in A intelle ctum, neque ad B, neque ad E punctum iturum, sed ad F, per rectam AF, quae ita com ponetur ex motibus AB & AE, vt tamen non sit illi aequalis, licet vtriusque impellentis vel trahentis desiderio vtcumque satisfaciat; cùm enim qui pellit A, ad rectam B illud propellat, ad BF peruenit per AF; quemadmodum idem A impellens ad rectam E, scopum at tingit in eodem puncto F, per eandem diametrum AF: neque tamen rio hic aut ille suis votis perfectè satisfacit, cùm hic graue A trahere vellet ad punctum E, ille verò ad B punctum.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
