# Cogitata physico-mathematica 111-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/111-2

Hinc fit vt nescire possis à quibus causis motus aliquis propositus descriptus fuerit, nisi causas ipsas noueris: cum enim motus idem fieri possit à mille causis, vel à paucioribus, imo & ab vnico motore, semper incertum erit à quot, & à quibus, nisi motores ipsos videris, aut aliunde cognoueris. Non solùm autem recti motus à variis motoribus ad diuersas partes tendentibus, sed etiam motus circulares, & quouis modo curui, à diuersis motibus rectis generari possunt, vt ex sequente figura constat; si enim eodem tempore quo graue quodpiam ab e puncto cadet ad F, iuxta solitam velocitatis accretionem, hoc est per numeros quadratos 1, 4, 9, & 16, moueatur lateraliter aequabili motu, hisce duobus motibus compositis curuam e, d, c, b, A describet, quam saepenumero parabolam esse diximus; idemque dicendum de sinistra parte parabolae e. f. g. k, I. Hunc autem motum curuum, qui sensibus ita sunt obnoxij vt nil ferè rationi tribuant, vix credent, nisi descenderint è curru, vniformiter, clfeM IIS siue aequabiliter moto, stantibus enim in puncto I, globus, aut lapis proiectus ab existente in currum perpendiculariter versus E punctum, apparebit moueri, non per rectam IE, cum ascendendo, tum exscendendo, sed per curuamsI, h.g. f. e ascendendo, & pere, d, cib 7 exscendendo.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
