# Cogitata physico-mathematica 111

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/111

PROPOSITIO XXI. Aquae horizontaliter salientis lineam experientiae respondentem, illiusque naturam & proprietates explicare. Sto parallelogramum AZ, KL ad horizontem erectum, cuius Spars superior AZ, & inferior KL horizonti parallela; sitque tubi pedalis super horizontem BA perpendiculariter erecti, & semper aqua pleni lineare lumen rotundum B, ex quo versus NA horizontaliter directo exiliat aqua, constat salientem non semper rectà versus a progredi, sed illius motum ex perpendiculari BH, & horizontali Ba compositum esse, atque adeo salientem descendere à B ad K, seu L, & simul moueri horizontaliter à B ad a, seu ad L. Porrò docet experientia tubum praedictum pedalem à B ad A, vt priùs dictum est, erectum, suûmque lumen in puncto B habentem, quod versus N dirigatur, suam aquam ad punctum 17. emittere; ita ut eodem tempore quo desELX cendit à B ad C, lineae horizontalis iter C 17 pernes curuae lineae B17 non sacurrat. Sed cùm altitudines, & latitudi tis obseruauerimus, in reliqua saliente, quam docuit obseruatio transire per puncta 17, 24. 30, 35, 39. 42 & 44, describenda consistemus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
