# Cogitata physico-mathematica 113-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/113-2

Biδie BAN IIS Demus enim motui lapidis per decem sexpedas temporis secundum; si nauis eadem velocitate pellatur, vno horae minuto, 600 sexpedas, & vna hora 36000, hoc est 14 leucas & amplius faciet: quod tamen iter triremes vehementer actae numquam perficiunt, cùm accuratissimus Gassendus Epistola prima de motu impresso, affirmet triremem, quâ ex pertus est cadentem lapidem è mali summitate ad pedem eiusdem, intra quadrantem horae, 4 perfecisse milliaria; quae si milliaribus aequalia sint, quibus vtor, nempe 625 sexpedis, illo horae quadrante triremis 3125 hexapodas, seu 1, leucam confecit. Cùm autem quindecim minutis constet horae quadrans, sequitur triremis tantam fuisse velocitatem, vt vnico minuto 208) hexapodas fecerit, & quolibet secundo minuto ferè 3, hexapedas; quapropter lapis à puero proiectus, quinque faciens sexpedas vno secundo, celerrimam triremen superat, vel ad minimum adaequat: quamobrem mirum non est pilam ab e puncto in F cadentem reperiri in A puncto, ad quod malus ex F in A, (quod sit spatium trium aut quatuor ad summum hexapedum) peruenit, cum in horizontali motu tantae tarditatis parum admodum aër pilae currenti officiat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
