# Cogitata physico-mathematica 115-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/115-2

Idemque dicendum de corporibus leuioribus à puncto I versus E proiectis, in currum, vel triremi currente, quae minimè descriptura sunt curuam I, hg, fe, d, c, &c. Quae omnia ex nostris obseruationibus Hydraulicis adeo clara sunt, vt quis perdat operam si plura quaerat. Tantùm addo curuas semper futuras esse differentes, quoties proiectorum, vel cadentium è quiete corporum leuitas diuersa fuerit: exempli gratiâ, cùm globus ex subere, ab e in F, 48 pedum existente, cadat spatio 3 secundorum, globus ex medulla sambucea, spatio 5. secundorum, & globus ex Cypriani vesicula constructus, 8 secundorum spatio, cer tum est curuas ab illis, ex mali e summitate cadentibus descriptas, inter se, & à curua, quam globus ligneus describit, admodum esse differentes: cumque triremis spatium spatij FA duplum, vel triplum faciat, quandiu medullaceus globus ab e ad F descendit, curua duplo, triplóve latior erit, quàm parabola e A, licet ab initio ferè coincidat cum e d curua.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
