# Cogitata physico-mathematica 116

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/116

Fiátque motus in Fe descendendo à C in F, sequitur motus istiusmodi aequales esse. Quapro Mss pter si diuidatur angulus OSP bifariam rectâ MK, quae est diameter rhombi circa PeO, & per consequens directio motus ex motu Pe, & OE, compositi, erit ipsa MK tangens puncti parabolae eEB. Potest etiam e punctum veluti sectio communis duarum rectarum intelligi, videlicet Ae infinitae, circa punctum A motae, & Fe similiter infinitae sibi ipsi parallelus ita descendentis, vt punctum F semper in linea CImaneat. Idem ad figurae dextram reperies, nam angulus rectus GED rectâ CL bifariam sectus ostendit LC tangentem; quod quidem inuentionis principium ex communi tangentium istarum inuentione confirmatur, quam habet Apollonius 33. lib. 1. Omitto reliqua, de quibus praedictum Geometram consulere possis. Addo solùm, radium AC quauis celeritate motum, & in puncto C grauis aliquo intellecto, vel ipsius circumferentiae CG partibus grauibus existentibus, si in ali B quo circumferentiae puncto dissiliant, putà in as. C, per lineam CB motas iri, quòd sit tangens puncti C, quae est linea directionis motus radij AC, circa punctum A: quod ex rotis proiicientibus probari potest, nunquam enim pondus C, rotae circumactae, per CIG, sed per CD, &c. mouebitur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
