Latin
MONITVM I
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 118-3
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM I. De grauium descensu super planis inclinatis. alol illinosiodamoi Vm iam de isto descensu pluribus in vtriusque harmoniae locis, &in Mechanicorum praeludio dictum fuerit, sequentia facilius intelligi poterunt. Sit igitur planum inclinatum AB, super quo globus ab A puncto quietis, vsque ad H, vel ad B descendat. Vbi plura quaeri possunt; primò, quantò rardius ille globus per AB, quàm in perpendiculari AD descendat; secundò, quantò velociùs in plano AF magis inclinato quàm in AB; atque adeo quibus in locis futurus sit in rig perpendiculari AD cùm ad H, vel B super plano AB, vel ad F super plano AF peruenit. Tertiò, quam lineam describat ille globus, qui eodem tempore, quo super planis illis descendit, fertur simul horizontalitaliter currum, vel naue.