# Cogitata physico-mathematica 118-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/118-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/118-3

MONITVM I. De grauium descensu super planis inclinatis. alol illinosiodamoi Vm iam de isto descensu pluribus in vtriusque harmoniae locis, & in Mechanicorum praeludio dictum fuerit, sequentia facilius intelligi poterunt. Sit igitur planum inclinatum AB, super quo globus ab A puncto quietis, vsque ad H, vel ad B descendat. Vbi plura quaeri possunt; primò, quantò rardius ille globus per AB, quàm in perpendiculari AD descendat; secundò, quantò velociùs in plano AF magis inclinato quàm in AB; atque adeo quibus in locis futurus sit in rig perpendiculari AD cùm ad H, vel B super plano AB, vel ad F super plano AF peruenit. Tertiò, quam lineam describat ille globus, qui eodem tempore, quo super planis illis descendit, fertur simul horizontalitaliter currum, vel naue.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
