# Cogitata physico-mathematica 119-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/119-2

COROLLARIVM. X dictis de salientibus aquae horizontalibus facilè concluditur Saquam è carchesio mali descendentem, quamdiu nauis aequabiliter mouetur, non esse descensuram ad praedicti mali pternam D, ad punctum B transpositam; quod ita probatur, Ex obseruatione constat aquae guttam ex A mali carchesio, cui vas ex quo cadit, innititur, initio sui descensus vix à globi plumbei, vel aerei velocitate superari. quapropter initio, parabolae BA partem RA, veluti plumbum, describet; sed cùm 20 pedes descenderit, à plumbo velociùs porrò descendente, & à cera relinquetur, cûmque malus A D fuerit in linea BG, gutta nondum erit in puncto B, sed in puncto L, vel I, vel potiùs in aliquo puncto ordinatae L inter axem AD & L intercepto: quod perinde concludendum de corporibus quae plumbi descensum initio videntur aemulari, sed propter nimiam leuitatem postmodum ab aëre praepediuntur, vt ex subere constat, & vesiculis carpionum inflatis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
