# Cogitata physico-mathematica 12-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12-2

PROPOSITIO III. Vectis naturam & proprietates iuxta Clarissimi viri cogitationes explicare: & varias Aristotelis quaestiones soluere, vel soluendarum methodum tradere. CIt CH vectis hypomochlion in puncto O, circa quod punctum Obrachium OC semicircunferentiam ECA describat, brachium autem HO dimidiam circunferentiam KHF, sitque O centrum vtriusque semicircunferentiae. Concipiaturque vectis CH vt linea rigidissima nullo pondere, nulláque crassitie praedita. Licet verò H punctum describit semicircunferentiam KHF eodem tempore quo C describat ACE semicirc. pondus tamen in H sufpensum non tantum ascendit. quanta est haec semicircunferentia, sed quanta est linea recta FK, quapropter ratio potentiae in C intellectae ad pondus in H non se quitur rationem diametrorum CO, & OH, vel duarum semi circunferentiarum praedictarum, sed potiùs rationem maioris seebim micircunf. ad minoris semidia metrum. Praeterea minor potentia suffi cit ad vectem circa: vel A mouendum, quàm circa B vel D, & minor in puncto B vel D quàm in puncto C, quòd ex illis punctis pondus minùs ascendat, vt probatur, nam supponendo COH parallelam horizonti secari perpendiculariter à linea EA, si punctum Gà punctis F & H, & punctum B à punctis A & C aequidistare intelligantur, & GS describatur horizonti parallela, statim appare bit pondus solummodo ab F ad Sascendere, quamdiu potentia percurrit AB: quae quidem linea recta longè minor est linea SO, quae ponderis ascensum ostendit, cùm potentia CB arcum aequalem arcui BA percurrit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
