# Cogitata physico-mathematica 12-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/12-3

Praeterea si QA sirbilancis brachium, super quo pondus A fune QA impediatur à lapsu, & vt GQ ad QD, ita pondus A ad C potentiam, C fune CA trahens faciet libram QA aequilibrem; & fune CA centro ponderis A alligato, libra QA exonerabitur, pondúsque A partim à C per CA funem agente, partim à fune QA sustinebitur. iaig. ae reti uiu, btm i eaeaeat i, C Cúmque data sint angulus GAQ, funes AQ, & QD, cum angulis CAF, QAD, dabuntur etiam perpendiculares CB, QG, CF, & QD, illarumque rationes, atque adeo rationes ponderis A ad potentias Q, & C, ex consequenti dabuntur, quae pondus A funibus QA, & CA sustinent, vti postulabatur. De Nerui rectum angulum facientis viribus Vnis AO faciat angulum rectum CAO cum fune CA, & ab O perpendicularis O7 in lineam directionis AF ducatur. Po tentiae verò C, O per funes OA & CA trahentes, pondus A sustineant.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
