# Cogitata physico-mathematica 120

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/120

MONITVM. SI quis iubeat puerum nauis velocissimè currentis malum conscendere, vt ex carchesio globulum plumbeum, subereum, medullarem sambuceum, & aquam labi sinat, facilè notabit quantum motus leuiorum corporum à parabola distent, quam grauiora describunt; illam enim non possunt leuiora describere, quippe quae procul absunt à mali pterna, cum ad eam grauiora peruenerint, qua de re fusiùs in Acontismologia. PROPOSITIO XXIV. Quo sensu salientes verticales eandem ad suos tubos rationem obseruare, quam ad suos habent salientes horizontales, dici possint, explicare. Sto tubus quadrupedalis AB, & pedalis a B, illiúsque saliens Sverticalis CI, huius verò CH subquadrupla; illa, verbi gratia tripedalis, haec dodrantis pedis. Sint autem salientes horizontales super eodem horizonte 8, tubi quidem quadrupedalis BA saliens CL; tubi verò pedalis Ba saliens CK, constat ex propositione 16. primam esse secundae duplam, hoc est in ratione tuborum subduplicata: qua quidem ratione non conueniunt cum eorumdem tuborum salientibus verticalibus, qui sunt inter se in ratione quadrupla. Verumtamen si quemadmodum tubus AB est tubi a B quadruplus, ita fiat planum horizontale salientis tubi BA quadruplò humilius plano salientis tubi Ba, vt saliens CF comparetur cum saliente CK, tunc saliens horizontalis tubi BA erit ad salientem horizontalem tubi B 2, vt verticalis illius ad huius verticalem, hoc est quadrupla. Quod etiam aliis quibúsue tubis continget, quorum salientes verticales cùm fuerint quintuplae, sextuplae, aut in alia quauis ratione, horizontales super horizontibus cadentes, quorum altitudines in eadem cum tuborum altitudinibus ratione fuerint, erunt in eadem inter se ratione, ac verticales: si tamen semper defectum ab aëris resistentia profectum excipiamus, quo dempto, salientes horizontales erunt parabolae, quales in hac figura cernuntur, & quales etiam describentur, si quis supponat MDGB esse nauem, vel cur rum qui moueatur horizontaliter & aequaliter versus F1 enimuero si duo globi, ex B quiete cadant versus G, dum BG moue tur ad sF, quorum vnus duplò velociùs altero moueatur horizontaliter, eodemque tempore quo mouentur versus E, simul ae qua velocitate descendant à pun cto B ad punctum G, vnus ad D perueniet describendo parabolam CKD, & alter ad F per parabolam CLF, cuius ordinata GF dupla erit ordinatae GD Quòd si 5 temporibus aequalibus a B ad G descendant, proportionem illam obseruabunt quae numeris in linea N 9 exhi betur, de qua iam toties locuti sumus, vt explicatione non egeat.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
