Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 121
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. UInc sequitur rationem salientium horizontalium esse dimidium Prationis verticalium, cùm illarum idem horizon fuerit, vt constat ex praedicta ratione quadrupla verticalium, cuius dimidium est ratio dupla horizontalium eundem horizontem habentium: quarum media proportionalis dabit rationem, cùm horizontes in eadem erunt ratione, in qua tuborum altitudines. Aliud exemplum proponi potest de horizontibus, quorum vnus sit humilior altero in ratione sesquialtera, in qua etiam erunt salientes verticales tuborum rationem inter altitudines suas habentium quae est 9 ad 4', salientes enim hori zontales eiusdem horizontis erunt in ratione 3 ad 2, hoc est sesquialtera, quam mutabunt in rationem 9 ad 4, seu duplicatam sesquialterae, vbi rationem eandem horizontes seruauerint.