Latin
PROPOSITIO XXXIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
In arcubus chalybeis nunquam ratio ponderum per aequalia spatia KL, LM, MN, LNO, neruum HC tendentium maior visa est, quàm (ad summum) duplicata praedictorum spatiorum, vt in obseruationibus initio libri allatis reperies, sed qualis iactuum ratio ex illis punctis futura sit, an ea dem ac in arcubus ligneis, an diuersa, iuxta tensionum diuersitatem. non potuimus obseruare. Hîc autem non solum arcus similes, sed etiam longitudine aequales, &crassitudine differentes considerari possunt; num videlicet arcus duplò vel triplò crassior, vt vim maiorem ad sui tensionem requirit, ita longiùs telum mittat. Verùm cùm cylindri eiusdem materiae vim eò maiorem requirant vt flectantur, quò crassiores fuerint, non eò velocius redeunt, cum tamen reditus velocitas maximè faciat ad sagit. tas longius transmittendas. Quapropter in illam velocitatem inquirendum, antequam dubium praeteritum solui possit: nisi enim diuersae vires tendentes inferant maiorem recurrentis arcus &nerui velocitatem, nullum credo ex sola maiorum virium tensione iactuum maiorem longitudinem posse concludere. Cur enim non occurrat materia flexu difficilior, licet incuruata minore velocitate recurrat?