# Cogitata physico-mathematica 122

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/122

Tempora quibus salientes horizontales quodlibet spatium percurrunt explorare, seu velocitates salientium explicare. Vperiùs egredientis ex tuborum luminibus aquae quantitatem definiuimus ex obseruatione, quae docet aquae quantitates ex aequali lumine prodeuntes esse in ratione subduplicata tuborum; verbi gratia quantitatem aquae à tubo quadrupedali effusam, esse ad aquae quantitatem è tubo pedali salientem, vt 2 ad 1. An verò salientes norizontales, verticales & mediae sequantur eandem rationem in suis velocitatibus, inquirendum. Cùm igitur velocitas aquae in ipso lumine acquisita non ampliùs foris augeatur dum mouetur horizontaliter, séque habeat instar velocitatis aliorum grauium, quae absque noui gradus acquisitione spatium praecedentis spatij duplum percurrere possunt, concludendum videtur aquam horizontaliter salientem spatium tubi, ex quo fluit, duplum eodem tempore percurrere, quo censetur ex supremo tubi osculo descendisse. Quod exemplis illustrandum. Sit, verbi gratia, tubus quadrupedalis, vt aqua saliens ex illius lumine 4 pedes descenderit: si pergat velocitate in lumine acquisita, aequali tempore percurret 8 pedes: hoc est longitudo salientis horizontalis octupedalis dimidio secundo durabit, si dimidio secundo priùs in tubo descenderit: qua ratione tam longitudo, quàm velocitas salientis horizontalis innotescet, si tubi data fuerit altitudo, & luminis super horizontem erectio. Sed nostro more consulamus experientiam, quae si quadret praecedenti ratiocinio, saliens horizontaiis è tubi tripedalis lumine, spatio vnius secundi minuti debet esse duodecim pedum. Quod ita probatur. Aqua saliens ex tubo tripedali velocitatem acquisiuit, qua non ampliùs aucta 6 pedes eodem tempore percurrat, quo priùs è tubo descendisse censetur, hoc est, quo tripedale spatium antea confecit: quod ex quiete percurri constat dimidio secundi minuti. Cùm autem saliens horizontalis suum iter horizontale aequabili velocitate prosequi supponatur, necesse est vt 12 pedes spatio secundi minuti percurrat. Vel, vt tubo nostro pedali, aut quadrupedali nunc vtamur, eodem tempore quo saliens ex pedis altitudine, hoc est ex tubo pedali descendit, in horizontalem lineam conuersa bipedale spatium percurrere debet, vel octupedale, cùm è tubo quadrupedali procedit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
