Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 123
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia faciliùs ex figura sequente percipientur, qua plurimadifficultates breuiter perstringemus. Sit igitur tubus AB pedalis, tripedalis, quadrupe dalis, vel cuiusuis alterius, altitudinis; cuius aqua in fundo seu puncto B, vel in puncto seu lumine G considerata, descene tag. disse censeatur ex A puncto, idque per velocitatis gradus lateri sinistro inscriptos, de quibus toties dictum est. Certùm est in puncto 5, vel Z, seu B. vel C, vel G, quod iam pro eodem sulie mitur, illam sibi comparasse velocitatem, qua non aucta possit à puncto Z, seu B ad D punctum descendere, cùm linea BD duIIE pla sit lineae BA. Cùm igitur horizontalis linea GM sit aequalis lineae DB, &motus per pendicularis BD conuersus in GM horizontalem, suae I3EX velocitatis nihil amittat, saliens horizontalis è lumine G discedens ad Mperueniet aequali tempore, quo descenderet ab A puncto ad B, vel G, si grauitate sua non ampliùs descendere conaretur.