Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 125
Unproofread scanNot analysed yet
Cui obseruationi ratio Ei emue, suffragatur, quandoquidem vis, aut velocitas, quam ex altitudine BA conceperat, ex asse vertit in horizontalem GM; à qua pe nitus absorbetur adeo ut nunquam illa saliens sit tantisper descensura, sed deinceps secundum lineam GM processura, nisi de nouo grauitas vrgeat, quae per numeros impares 1, 3, 5. 7, in linea BK positos horizontalem G M in curuam GL cogat. Quibus positis, ad experimenta redeo, quae docent I3E primò, tempore secundi minuti saquocumque tubo lientis horizontalis descensum esse 12 pedum, è illam intelligamus exilire. Secundò longitudinem salientis horizontalis è lumine tubi pedalis 12 pedes super horizontem erecto, esse duntaxat pedum 5/', vt constat ex tabula propos. 16.