# Cogitata physico-mathematica 127

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/127

Quanquam ex alio calculo superiùs 8 solummodo pedes numerauerimus, qui nimis etiam excedunt obseruatam salientis longitudinem, quam ab aëre retundi probatur ex eo quòd longè crassior cernatur cylindrulus cùm à lumine magis distat; & guttula cadens basim valde amplam habeat, sex ad minimum lineis aequalem, vt in figura 15. prop. notatur. Ex dictis igitur constat quae sint salientium horizontalium velocicitates & tempora, cùm enim tubus pedalis pro minima mensura sumi possit, & saliens illius pedum 5 1/2, tantundem duret quantum aquae descensus ex altitudine duodecim pedum, illius tempus erit vnius secundi: cúmque sint aliarum salientium horizontalium tempora inter se vt tempora descensuum perpendicularium, his cognitis alia cognoscuntur. Exempli gratia, casus grauium ex altitudine 48 pedum fit spatio duorum secundorum, eodémque tempore fit saliens horizontalis eiusdem tubi, cuius lumen 48 pedes super horizontem erigitur. Porrò cùm aquae descensus ex ingenti altitudine sit tardior casu plumbi, aeris, & aliorum similium corporum aridorum, seu non fluidorum, erit etiam tardior illius saliens horizontalis, cuius velocitas semper praedictum descensum comitatur, cum quo nempe lineam vnicam componit, de qua fusè dictum est à prop. 18. & deinceps. Quapropter nil aliud ad praecedentes difficultates soluendas necessarium est quàm vt sciatur quantus descensus perpendicularis horizon tali salienti adiungatur, vt huius velocitas, & tempus quo salit, agnoscantur. Constat autem experientia salientem ex tubi pedalis lumine 128 pedes horizonti superextante, quinque secunda descendendo insumere; concludendum igitur salientem illam horizontalem, quae 12 pedes non superat, vti prop. 20. dictum est, non esse velociorem, quàm lapidis iactum horizontalem, spatio 5 secundorum ad 12 duntaxat pedes emissum, qui motus debet potiùs, quàm velox, tardus appellari, si cum motu sagittarum, aut globorum è sclopis explosorum comparetur; quod postea facturi sumus: si verò de minorum horizontalium salientium velocitate quis iudicare velit ex illa maiore, saliens quae secundum vnicum consumit, vix duos pedes superaret, cùm tamen ad minimum sit 5 pedum, vt ex obseruatione constat, dum è lumine 12 pedes horizonti superextante aqua salit. Hîc igitur cauendum iudicium ex maioribus ad minora, vel ex minoribus ad maiora: simulque notandum salientem eò magis à parabola deficere, quò tubi lumen altiùs super horizontem attollitur: enimuerò 26 pedum altitudo super horizontem dat salientem horizontalem 8 duntaxat pedum, quam cùm 16 pedum, hoc est duplam altitudo quadrupla debuisset exhibere, ne quidem praebet 12 pedum, nisi locus obseruationis me deceperit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
