# Cogitata physico-mathematica 128

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/128

Si quis turrim editissimam reperiat, cuius concauum ad experiundum adhiberi possit, exploret quanta sit futura saliens horizontalis ex ducentorum, vel trecentorum pedum altitudine; vix enim fo ris tanta possit esse tranquillitas vt nullus ventus obseruationem impe diat: nam ex maximis altitudinibus non solùm maior horizontalis salientis imminutio, sed omnimodus defectus innotescet, vt deinceps vnicum motum perpendicularem versus centrum habeat, vt iam pro pos. 21. monueram. Porrò cùm salientes horizontales sint in ratione subduplicata tu borum, clarum est cuius velocitatis salientes tubi quadrupedalis, centumpedalis, &c. futurae sint; de quibus postea: Quod ad salientem verticalem attinet, prop. 17. de illius longitudine, tempore, atque velocitate dictum est, & postea nonnihil de eadem proponemus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
