# Cogitata physico-mathematica 129-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/129-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/129-2

Certum est primò neruum, vel funem illum absque proprio pondere intellectum (quod hîc nullius ferè con siderationis est) & nondum à CD tensum pondere, si ducatur ab F ad E motu transuerso, nusquam ab E rediturum, & in quouis mansurum loco, ad quem manu fuerit adductus. Certum est secundò statim atque tensus fuerit aliquo pondere, rectum in AB linea futurum esse, & vi vsque ad B ductum, confestim, vi desinente, rediturum ad F, vi ponderis C continuò trahentis: idemque puta de neruo citharae collopibus in puncto, B in torto. Certum est tertiò ab E ad F velociùs redire cùm à maiore pondere tenditur, & ex obseruationibus harmonicis constat illius reditus velocitates esse in subduplicata, vel, vt alij loquuntur, subdupla tendentium, seu trahentium ponderum ratione, cuius rationis cùm veram causam non attulerim in harm. nunc illam explico. Notandum igitur imprimis, funem AB vno pondere tensum duobus veluti ponderibus resistere, cùm A clauus detinens tantumdem efficiat ac pondus C, vt ex mechanicis constat; si enim pondus in F alligaretur funi AB horizonti parallelo, tantumdem ponderis manus in A, quantum manus in B, gestaret: itaque hinc inde tendit aequaliter neruum AB, tam clauus A, quàm pondus C. Deinceps verò primum pondus C erit libra; totúmque pondus CID, 16 libris constabit. Duae igitur librae, vel, si mauis, potentiae & vires, faciunt primam funis resistentiam, quâ redit ab E ad F primo gradu velocitatis: cui cùm noua resistentia, praecedenti aequalis, inferenda sit, vt duobus velocitatis gradibus ab E ad F, hoc est duplò quàm antea velociùs recurrat, reperiatur verò durior atque rigidior quàm primâ vice, cùm nihil resisteret, duabus, vt illâ vice, libris ille rigor com pensandus, vt libra noua tantumdem ei velocitatis tribuat, quantum prima: quapropter primae librae tres aliae coniunctę neruum ab E duplâ velocitate retrahent. Tertius velocitatis gradus eidem funi tribuctur, si pro 2 libris, quibus duo priores velocitatis gradus efficiuntur, primùm 4 librae nouae funi appendantur, vt in eodem statu collocetur respectu tertij ponderis, quo secunda vice, pro secundo velocitatis gradu inferendo, statutus fuerat: 4 igitur libris funi nouiter adhibitis, aptus erit cui à libra tertius velocitatis gradus indatur: itaque funis 9 libris tensus & in E tractus triplò velocius ad F recurret.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
