# Cogitata physico-mathematica 13-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13-2

Sequenti verò methodo reperitur qualis debeat esse potentia in quolibet semicircunferentiae ABCDE puncto, à qua fingere possumus trahi pondus super planum circulariter inclinatum, cuius inclinatio penes tangentem cuiuslibet puncti sphaerae, vel circuli mensuratur, Exempli gratia cùm potentia in puncto B intelligitur, & pondus in G, ratio illius ad istud ex tangente GM, & linea GR versus centrum grauium protensa innotescit, enimuerò si ex puncto Min linea GM vtcûmque sumpto MR perpendicularis lineae GR ducatur, ostendet pondus seu resistentiam ponderis in puncto G esse ad potentiam, quae illud sustinet, aut potest mouere per arcum FGH, vt linea GM est ad lineam GR. Quapropter si linea BO dupla lineae OG supponatur, potentia in B ad sustinendum pondus in G erit tantùm vt dimidium lineae R ad GM. Si verò BO & OG aequales sint, potentia erit ad pondus, vt GR ad GM. Rursum, cùm potentia est in puncto D, resistentia ponderis in I puncto cognoscetur, si tangens IP, & IN versus terrae centrum dueatur, & ex Pin linea tangente vbiuis sumpto perpendicularis PN ducatur super linea IN; erit enim potentia in D ad pondus ex Ipuncto mouendum, vt dimidium lineae NI ad lineam I P, si linea DO dupla fuerit lineae OI.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
