# Cogitata physico-mathematica 13-4

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13-4

Si, ex dictis, CA sit librae brachium, super quo ponderis A lapsus à fune CA impediatur, fueritque vt AC ad! CF, ita pondus A ad O potentiam, O per OA trahens libram faciet aequilibrem: & AO fune centro ponderis A alligato, libra exonerabitur, pondúsque A super AO fune, & super plano LN2, vel chorda CA quiescet. Eodemque modo concludetur, si AO librae fuerit brachium; pondus A esse ad C potentiam per funem CA trahentem, vt AO ad O 7, vel vt CA ad CF, ob triangulorum AO7, ACF similitudinem. In triangulis autem ACF, AO 7 dantur omnia, daturque pondus A, dantur ergo potentiae CO, quae pondus A super funibus CA & AO sustinent, quod quaerebatur. De Nerui obtusum angulum efficientis viribus. Vnis AR cum CAfune datum angulum CAR faciat, & à puncto R ducatur perpendicularis RP in lineam directionis. FA versus A, vtlibet, productam. Ducatur etiam RH funi producto CA perpendicularis; & CI perpendicularis funi RA producto: Et. R vel S potentia trahens fune RA, & potentia C vel K trahens fune CA, sustineant pondus A, illae potentiae determinandae sunt. Sitque

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
