# Cogitata physico-mathematica 13-5

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/13-5

propterea CA librae brachium, erit vt CIad CF, ita pondus A ad R potentiam datam, quâ CAlibra fiet aequilibris: cúmque funis RA ponderis A centro alligetur, libra exonerabitur, partimque pondus A fune RA, partim LN a plano, vel fune CA sustinebitur. Potentia verò C inuenietur, si fiat VtRH ad RP, A ita pondus ad potentiam C, quae postulabatur. Intelligatur enim RA librae brachium, super quo pondus A; & potentia Ftrahens per lineam directionis FA, brachium RA ponderi faciat aequilibre, potentia F sustinens pondus A per lineam directionis eiusdem ponderis, illi aequalis erit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
