Latin
COROLLARIVM II
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 131
Unproofread scanNot analysed yet
Punctum autem G in T secundo motu iuxta directionem QT pertransiret duplam SG praedictae circunferentiae aequalem, cùm GS statuatur semicircunferentiae aequalis, sunt igitur vtriusque duo illi motus aequales in omnibus sui cursus instantibus, &componuntur secundum aequales angulos, nempe rectos, lineas igitur aequales describunt, vnus quidem helicem, alter parabolam; idemque demonstratur de caeteris reuolutionibus. Hoc autem problema facilè redditur ex hypothesi quadraturae circuli, cùm enim Archimedes demonstrarit circulum helici aequalem, ¶bolae quadraturam, statim atque supponitur quadratum aequale circulo, nil inuentu facilius quàm parabola helici aequalis.