# Cogitata physico-mathematica 131-3

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/131-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/131-3

Cum idem esse videatur, si quis arcus intelligatur ad rectitudinem in AB coactus, qui redeundo ad curuitatem AEB sagittam percutiat, ac si lamina chalybea AB recta, vi trahatur, donec in AEB arcuetur, & redeundo ad rectitudinem telum in F occurrens percutiat; & ipsa chorda chalybea AB, cùm cylindrus existat, laminae comparari possit, quis neget funem, aut neruum cuiuscunque materiae ex AB recta in E tractum, arcus fungi munere, & ex fidium motibus, viribus ac velocitatibus cognitis motus, vires & velocitates arcuum posse concludi? si tamen horum figuram, & diuersam crassitudinem excipias Deinceps igitur Musicus neruis suis tam longitudine, quàm crassitudine diuersis, & tensis quauis potentia, seu quibuscumque collopum versionibus, aut ponderibus, sagittas adhibeat, quibus exploret veram sagittarum proportionem cum omni neruorum genere, vt iaculatoribus ipsis praescribat qualis esse debeat sagitta neruo, & arcui dato commoda; & ad quod spatium iactus quilibet futurus sit, neruus enim harmonicus firmissimo monochordo detentus, ad omnem super horizontem eleuationem facilè poterit erigi. Neruus non solum ex medio H in C, sed etiam ex ACE aliis punctis, vt ex I in D, & ex K in E duci potest, cùm sit tamen ductus ex H in C sagittis excutiendis aptior. Vbi rursus plurima notanda veniunt, primum ellipsim ACB à neruo describendam, si mutetur in omnia triangula laterum aequalium lateribus trianK se guli ADB. Secundum, neruum AB pulsatum in K, & vsque ad E perductum, vel impulsum, magis resistere, viderique duriorem, eiusque sonum firmiorem, atque vehementiorem, quàm vbi pulsatur in H & pellitur vsque ad C. quod nempe fiat longior in E, eoque semper productior, quo tactus purcto B, vel A vicinior fuerit: clarum est autem, tota linearum magnitudine extra ellipsim ad E punctum excurrente, neruum AEB longiorem esse neruo ACB. Tertium, triangulum ACB lateribus aequale BDA, esse tamen areâ maiorem; quemadmodum trianguli ACB & AEB areas aequales esse, quamuis latera triangulo AEB maiora sint. 8. Videri vim aequalem cuilibet nerui AB puncto adhibendam, vt ad quodlibet curuae ACB punctum ducatur, & curuam illam videri parabolam, cuius axis HC, adeovt pondus idem neruum AB, factum horizonti parallelum, tam ad C, quàm ad D, aut aliud quoduis punctum in curua ACB sumptum adducat. Pondus enim ab H ad C perpendiculariter cadens, vel ab I ad D, & à quolibet puncto rectae AB horizonti factae parallelae censetur descendere (quamuis tardissimè) per numeros impares I, 3, 5, &c. vt alia grauia, in temporibus aequalibus.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
