# Cogitata physico-mathematica 131

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/131

Punctum autem G in T secundo motu iuxta directionem QT pertransiret duplam SG praedictae circunferentiae aequalem, cùm GS statuatur semicircunferentiae aequalis, sunt igitur vtriusque duo illi motus aequales in omnibus sui cursus instantibus, & componuntur secundum aequales angulos, nempe rectos, lineas igitur aequales describunt, vnus quidem helicem, alter parabolam; idemque demonstratur de caeteris reuolutionibus. Hoc autem problema facilè redditur ex hypothesi quadraturae circuli, cùm enim Archimedes demonstrarit circulum helici aequalem, & parabolae quadraturam, statim atque supponitur quadratum aequale circulo, nil inuentu facilius quàm parabola helici aequalis.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
