Latin
PROPOSITIO XXVI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 133
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter intelligatur tubus BA esse quadrupedalis; ex cuius lumine P gutta verticaliter saliens vsque ad punctum O sit pedum 3/2, vt ostendit ob seruatio, vel vt fractiuncula vitetur, tripedalis, quę semisecundum insumit, quantum etiam durat saliens horizontalis ex lumine G pedis semissem horizonti superextante, quae similiter tripedalis est, &cui per consequens, nihil horizontalis motus ex perpendiculari detrahit, quandoquidem non descenderet velociùs absque motu horizontali, constat enim grauia tres duntaxat pedes à quiete semisecundo descendere. Hincque solutio pendere videtur illius alioqui difficultatis insuperabilis, quae nascebatur ex horizontali Draconis, nempe perpendicularem motum tantò magè retardari ab horizontali, quò motus hic velocior fuerit, vt de globis tormentariis postmodum dicturi sumus Quae tamen si minus placent, soluat qui poterit veriùs, dum mediam salientem eiusdem tubi quadrupedalis, 6 pedum obseruo, quos aquae gutta secundo minuto percurrit, cúmque tantundem ascendat, quantum descendit, vtráque pars eiusdem media semisecundum consumit. Alias salientium obseruationes omitto, vt earum longitudines &velocitates cum pilae tormentariae motibus componam, quam è tormento, Gallis arquebuse dicto, centum hexapedas vno ferè secunde percurrere constat experientia saepius repetita; constat etiam tubi quadrupedalis, cuius lumen tribus pedibus horzonti superextat, vno secundo suam aquam ad 6 pedes eiaculari: quare saliens illius est subcentupla spatij quod globus tormenti percurrit Cùm igitur tubi debeant esse in ratione duplicata salientium ex eadem luminis super horizontem eleuatione, tubus ad centum hexapedas suam missurus salientem horizontalem debet esse pedum 40000. seu hexapedarum 6666/, quae cùm ferè septem milliaria conficiant, non est quòd huiusce rei quaeramus experimentum, quod hominibus est impossibile, non solùm ob tantam altitudinem, quae vix in orbe nostro reperiatur, aut propter vim aquae nimiam tubos quoscumque vulneraturam, sed etiam ob aëris resistentiam, qui statim aquae guttas in minutissimum puluerem conuersas dissiparet.