# Cogitata physico-mathematica 136

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/136

Sunt & alia quae disquisitione egeant, exempli gratia quî fieri possit vt globus ex ore tormenti missus ab O ad P recta perueniat, cùm eo tempore quo percurrit lineam OP centum hexapodum, 12 pedes versus terrae centrum descendere debeat, si motus horizontalis violenti naturalem motum non impediat, vt in vacuo, vel medio non impediente multi ex istimant. Licet enim id partim explicari possit ex linearum diuersitate, quae reperitur in tormentis, nempe linea RXY, quae tormenti latus externum sequitur, & linea, quam vocant animae, SZ, quae per axem caui MN transit, cui latus praedictum minimè parallelum est; quòd nempe pila K, vel H ad L collineans ascendat ad lineam lateralem IL, vel punctum S ad Z pergens ascendat ad punctum X lineae lateralis RY; aliud tamen addendum est, cùm praedicta non ampliùs vera sint vbi oculus sagittarij, non per lineam IL, vel RX, sed per lineam MN, vel SX collimat: tunc enim non tantùm descendit globus K, quantum descenderet in aëre sibi relictus. Adde aquam ex lumine ad horizontalem salientem accommodato non tantum descendere, quantum sibi relicta descenderet, constat enim experientia, de qua superiùs, salientem horizontalem zopedum, quae duobus secundis durat, nequidem 8 pedes descendere, cum iuxta aequegrauium legem 48, vel ad minimum ob aëris aquam frangentis resistentiam, 30 pedes descendere debeat; cuius legis infractae ratio in Acontismologicis explicabitur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
