Latin
PROPOSITIO XXXVII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cùm experiri non potuerim, &tela velociùs initio mota semper ad maiorem distantiam emissa viderim, eóque maiorem, quò celerior fuerat arcus, aegriùs sanè à prima sententia discessero, vtvt supersit difficultas in expositione pilarum à tormentis ignariis manualibus, sed maioribus &minoribus, quae cùm eadem velocitate tam à minoribus, putà pistoletis, quàm à maioribus catapultis, putà mousquetis, &arquebusiis, explodantur, maiora tamen pilas suas, licet aequales, longiùs emittunt. At verò qui probabunt pilas eadem à minoribus velocitate discedere? Nam quò longiora fuerint vsque ad certam aliquam, siue 12, siue plurium pedum magnitudinem, semper augetur motus quandiu puluis inflammatus pilam vrget. Quod autem tormenta regia, quorum pilae 33 librarum, non maiore velocitate moueri credantur, quàm globuli manualium: iaciantur tamen ad distantiam quintuplò maiorem, fortè possis ad globum maiorem referre, cuius soliditas minorem habeat rationem ad superficiem, &ideò minus ab aëre impediatur: cùm enim maioris globi diameter semipedalis sit, minoris verò semidigitalis, hoc est vt 1 ad 12, erit maioris superficies ad minoris superficiem, vt 144 ad 1, soliditas verò vt 1728 ad 1: cumque tantus sit motus, quanta soliditas, quippequam permeat, tanta vero resistentia, quanta superficies; constat maiorem globum longè minorem aëris resistentiam, quàm minorem globum offendere: cùm sit ratio soliditatis minoris ad maioris soliditatem, 1 ad 1728, duodecuplò maior ratione superficierum Adde plurima ob varias pulueris, pilae, &cauorum circumstantias contingere, quae solui nequeant absque perfecta rerum omnium, quae in explosione occurrunt, inspectione &iactum ad 22 graduum eleuationem, qui spatio 22 secundorum perficitur, &est 1900 hexapedum, etiam approbare motum nunquam desiturum, qui semel impressus fuerit, cùm aëris per tantum spatium resistentia vix globum impedierit ab aequalibus interuallis, quae propemodum percurrit temporibus aequalibus, ex hypothesi quòd primas centum hexapedas, instar catapultae manualis, spatio secundi conficiat: cum enim 2200 sexpedas absque impedimento debuerit perficere, ob aëris impedimentum, 1900 percurrit: est autem ferè 2000 ad 1900, seu 22 ad 19, vt 7ad 6; adeovt cylindrus aëreus 1900 hexapedarum iactui, vel motui septimam duntaxat partem detraxerit; quae detractio qua ratione in quaelibet secunda distribuatur vix est qui scire possit.