# Cogitata physico-mathematica 138-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/138-2

Confirmatur iterum illius motus semel impressi perpetua successio, ex vertibulo, cuius motus licet propemodum extinctus, etiamnum ferè durat horae dimidiae spatio, cùm à magnete vertibulum rapitur: semper duraturus, si neque aër circumstans, neque magnes ipse quidquam impediret. Quemadmodum enim quiete semel acquisito non est necessaria causa sequentis quietis, ita neque motu semel incoepto, alia causa futuri quaerenda est, cùm nihil ex se perire, nec incipere possit. Vbi semper Dei conseruationem suppono, quae sit creatio perpetua. Porrò quae hîc requiri possunt, vel in Praefatione supplebuntur, vel ex Hydraulicis & Mechanicis repetenda, vel in Synopsi dicuntur. Pauca tamen de soni velocitate subiungenda sunt, vt qui viderit ignem, quem explosionibus suis tormenta vomunt, aut etiam frago rem audierit, sciat num fugâ, globorum, vel telorum arcubalistis mis sorum ictum declinare possit: quare sit

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
