Latin
PROPOSITIO XXXV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 138-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXV. Soni velocitas maior est globorum explosorum velocitate, &230 sexpedas spatio vnius secundi minuti conficit. Visquis experiri voluerit illam foni cuiuscumque velocitatem, noctu, diuque siue in vallibus, syluis, aut montibus, siue aduerso, vel fauiente vento, siue aëris facie pluuia, vel serena; illis siquidem temporibus expertus sum semper eandem soni velocitatem inueniet. Postquam verò per 230 sexpedas secundum exploraueris, qui minus tormentum explodit, iterum per alias 230 sexpedas recedat, vt abs te 460 sexpedis recesserit, idem vel aequalis sonus duo secunda in illo itinere percurrendo consumet; quod cùm quinquies à nobis fuerit multiplicatum, vt ex 1go hexapedis fragorem audiremus, ignis ex ore tormenti noctu erumpens semper quinque secundis minutis fragorem praeuertit: cúmque leucam Gallicam 2500 sexpedas, cuiusmodi leucis ambitum terrenum 7200, faciamus, facilè concludas quo tempore sonus leucam integram, aut quotlibet leucas perficiat; nec enim soni velocitas ex illius debilitate minuitur, cùm soni auditu perceptibilis pars vltima primae velocitatem aemuletur.