Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 14
Unproofread scanNot analysed yet
vbi quarta pars Cabi stercoris columbini, vel frumenti, quod in ingluuie columbae reclusum erat, quinque siclis argenteis emitur. Gomor vis Exod. 16. 37. est pars Ephi decima, siue Bathi: cùm igitur Ephi vel Epha 72 Romanis sextarijs aequiponderaret, libris nostris 75 &6 vncijs respondebat: Gomor verò librarum nostrarum 7 &1/2, &vnciae &drachmae, &granorum 43. erat. Satum vel nuo seah, sesquimodio Romano aequatur, vel sextariis 24, atque adeo nostris libris 25. &duabus vnciis. De sato locus illustris Genes. 18. 6. &Math. 5. 15. Epham tribus satis constitisse clarum est ex dictis: sed cùm Rabbini velint istas mensuras ex ouis gallinaceis pendere, adeo vt satum 6 cabos, cabus 4 logos, Logus sex ouorum testas contineat, nisi certâ mensurâ definiant ouum, inconstantes erunt: neque video qua ratione nitantur qui huius oui3 pollices Hebraeos tribuunt tam longitudini quàm latitudini, &trientem pollicis altitudini, vt sit idem cum cyatho. Malim ego ex praedicta vasorum analogia definire Logum sextario aequalem vnius librae &6 drachmarum, cùm sit Cabi pars quarta, &ouum, quod sextam Logi partem affirmant, esse vnciarum duarum, 6 drachmarum &1 denarij. Lethec 7nb erat Cori pars dimidia, quem non chomer appellant. Cùm autem Corus contineret 30 sata, Lethec 15 complectebatur: quae quidem Sata putant auctores modiis Atticis aequalia, qui sint Romanorum sesquialteri: Corum igitur 45 modiis Romanis ἰσσμετωον faciamus, cùm 30 sata 45 modiis Romanis aequiponderent: cúmque modius Romanus sit nostrarum librarum 18 &I1 vnciarum, quando plenum est aquâ, sequitur Corum aequalem esse nostris libris 838, &duabus vnciis. De Coris tritici à Salomone Hircano tributis, videatur 3. Reg. 5. 11. &2. Paral. 27. 5. &Lucae 16 7. sed cum modius Romanus plenus frumento sit tantùm librarum nostrarum 16 &12 vnciarum, erit Corus tritici 753 librarum &ξ: dicunt autem Corum Cameli onus. Hin capiebat 12 logos, seu sextarios, ac propterea fibras nostras 12 &9 vncias: huic ęqualem faciunt Thebanorum mensuram, quam Epiphanius vocat Aporrhyma. Hini fit mentio Exod. 2940. vbi pars illius quarta; &c. 30. 24. trientem verò numeror. 15. v. 6. &7. &semissem v. 9. legimus: sextam partem Ezech 4. v. 11. quae Pintam Parisiensem vncià &? superat. Cùm autem Bathus, eiusdem ac Epha mensurae 6.