# Cogitata physico-mathematica 14-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/14-2

quaestionem commentarijs, lignum eo difficiliùs ferri humero, vel etiam manu, quo longius fuerit, ob motum ex vibratione humeris impressum, qualis ex sarissa, seu lancea sentitur à militibus, licet per interualla vibratio retorquens ac reflectens extrema in altum laborem & pondus aliquantisper minuere videatur: an verò, & qua ratione vibratio fieri possit, vt temporis quibusdam morulis sarisiae, vel alterius ligni pondus ab humero tollat, vel quantum ob quàm libet vibrationem in altum extrema reducentem humerus subleuetur, dum illa reflexio centrum grauitatis ligni secum rapere videtur, consideratione dignum: quod librâ potest explorari; si enim vna lance sarissa sustineatur, & dum circa terram extrema mouebuntur manus impulsu notetur quantum pondus alteri lanci, priùs aequilibri, addendum fuerit; deinde quantum ei detrahendum fuerit dum extrema sarissae in sublime redierint, quaestioni satisfiet, & innotescet num miles illa reflectione magis subleuetur, quàm depressione contraria opprimatur. Ad quae simili ter referuntur quae notat quaest. 26. Arist, nempe eò ferri difficilius ligna quò fuerint longiora, si manu, vel humeris circa vnum ligni extremum gestentur; exempli gratia, si lancea humero gestetur, cuius pars maior sit à tergo, minórque ante stet, quae manu teneatur prematurque, vt fiat ambarum partium aequilibrium, humerus erit hypomochlion, ferétque non solùm lanceae pondus absolutum; quale est in bilance, sed praeterea relatiuum, quod è vectis legibus explicatis constat. Vnde fieri potest vt pondo 10 librarum, mille libris aequiponderet, & ad sarissam ferendam tantae vires requirantur, quantae ad mille libras gestandas Quae omnia clariùs ex hac figura CDA intelligentur; sit enim AC lancea, vel lignum aliud vbique aequale, quod humero B gestatum, manu A sustineatur & AB sit ad BC vt I ad 20; priúsque supponatur lignum AC instar lineae mathematicae, absque pondere, & pondus librae puncto C appensum, clarum est ex dictis manum in A praestare 20 librarum vicem, humerus igitur B2o libras hinc inde, hoc est 40, feret, vt enim AB sit in aequilibrio, pondus 20 librarum in A puncto requiritur vt potentiae, vel ponderis in C sit antisacoma, & pondera sint inter se in reciproca brachiorum, seu radiorum AB & BC ratione. Cùm autem humerus subijcitur puncto D bifariam AC diuidenti, MECH ANICA. duas solummodo libras punctis & C appensas feret. Quòd si CA sarissa, vel lancea intelligatur DG, DH vibrationem deprimen tem, vt DF, DE subleuantem referent; fortéque mutua illa subleuatio & depressio militum vires magè recreat, quàm aequalitas continua, quemadmodum ambulatio, quam statio aut sessio minùs fatigat ob succedentem musculorum & neruorum tensionem, & relaxationem: ad quod referas naturam diuerso gaudere.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
