# Cogitata physico-mathematica 14

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, COROLLARIVM PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/14

vbi quarta pars Cabi stercoris columbini, vel frumenti, quod in ingluuie columbae reclusum erat, quinque siclis argenteis emitur. Gomor vis Exod. 16. 37. est pars Ephi decima, siue Bathi: cùm igitur Ephi vel Epha 72 Romanis sextarijs aequiponderaret, libris nostris 75 & 6 vncijs respondebat: Gomor verò librarum nostrarum 7 & 1/2, & vnciae & drachmae, & granorum 43. erat. Satum vel nuo seah, sesquimodio Romano aequatur, vel sextariis 24, atque adeo nostris libris 25. & duabus vnciis. De sato locus illustris Genes. 18. 6. & Math. 5. 15. Epham tribus satis constitisse clarum est ex dictis: sed cùm Rabbini velint istas mensuras ex ouis gallinaceis pendere, adeo vt satum 6 cabos, cabus 4 logos, Logus sex ouorum testas contineat, nisi certâ mensurâ definiant ouum, inconstantes erunt: neque video qua ratione nitantur qui huius oui3 pollices Hebraeos tribuunt tam longitudini quàm latitudini, & trientem pollicis altitudini, vt sit idem cum cyatho. Malim ego ex praedicta vasorum analogia definire Logum sextario aequalem vnius librae & 6 drachmarum, cùm sit Cabi pars quarta, & ouum, quod sextam Logi partem affirmant, esse vnciarum duarum, 6 drachmarum & 1 denarij. Lethec 7nb erat Cori pars dimidia, quem non chomer appellant. Cùm autem Corus contineret 30 sata, Lethec 15 complectebatur: quae quidem Sata putant auctores modiis Atticis aequalia, qui sint Romanorum sesquialteri: Corum igitur 45 modiis Romanis ἰσσμετωον faciamus, cùm 30 sata 45 modiis Romanis aequiponderent: cúmque modius Romanus sit nostrarum librarum 18 & I1 vnciarum, quando plenum est aquâ, sequitur Corum aequalem esse nostris libris 838, & duabus vnciis. De Coris tritici à Salomone Hircano tributis, videatur 3. Reg. 5. 11. & 2. Paral. 27. 5. & Lucae 16 7. sed cum modius Romanus plenus frumento sit tantùm librarum nostrarum 16 & 12 vnciarum, erit Corus tritici 753 librarum &ξ: dicunt autem Corum Cameli onus. Hin capiebat 12 logos, seu sextarios, ac propterea fibras nostras 12 & 9 vncias: huic ęqualem faciunt Thebanorum mensuram, quam Epiphanius vocat Aporrhyma. Hini fit mentio Exod. 2940. vbi pars illius quarta; & c. 30. 24. trientem verò numeror. 15. v. 6. & 7. & semissem v. 9. legimus: sextam partem Ezech 4. v. 11. quae Pintam Parisiensem vncià &? superat. Cùm autem Bathus, eiusdem ac Epha mensurae 6.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
