Latin
PROPOSITIO XXX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 145
Unproofread scanNot analysed yet
Similem etiam vsum habere potest Cresibicum organum pnolg quo trahitur aqua BK: si enim praedictus argenteus tubulus in vrinam immersus adhibeatur assario i, pgi emboli ascensus in ml, vrinam hK in locum mgi, quem occupabatur, educet, ne locus ille gi quem corpus emboli in Im tracti relinquit, vacuus existat. Denique Thermoscopium HL hîc etiam locum habere potest, tubulus enim HL vrinam educet ex vesica, si sphaera concaua, quae sit argentea, vel vitrea, niue, glacie, vel alio modo refrigeretur: licet enim non possit ea ratione tanta copia, tam citò ac Aeolopilis educi. potest tamen illud tot repeti vicibus vt vrina penitus attrahatur. Ad quae organa humorum eductiua cucurbitulas referre licet, qui bus post scalpuritionem, aut scarificationem chirurgus sanguinem educit, ne cùm aër accensa candela rarefactus in pristinum statum redierit, spatium aliquod sub cucurbitulis pelli adhaerentibus vacuum remaneat. Ex dictis verò facilè medici poterunt excogitare quomodo succurrere possint hydropicis Aeolopilae; quarum secundus vsus pręcedente prop. explicatus est, qui nempe consistit in pondere &proportione sereperienda tam aëris quàm aquae; cùm enim aër sit ad aquam vt 1 ad 1300, ad plumTPTNES bum erit vt 1 ad 14800, siquidem lif plumbum sit ad fis aquam vt 11 ad I. Tertius vsus sit Ilst cubiculorum in aestate refrigerium, atque ventilatio quae satis intelligitur ex aqua z y aërem in cubiculum xu impellente.