# Cogitata physico-mathematica 147

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/147

COnstat aërem ita rarefieri Aeolopilis ignitis, vt septuagesima pars aëris priùs inclusi, & nondum rarefacti Aeolopilas impleat: cùm enim Aeolopila, quâ sum vsus; aquae tredecim vncias, & sesqui drachmam contineat, ignita 13 vncias suggit, totus igitur aër ignitus & Aeolopilam candentem implens, ad pristinum naturalem statum redactus eam duntaxat vasis partem occupat, quae sesquidrachmae aquae debetur, hoc est parti totius vasis septuagesimae, neglecta fractiuncula. Haec autem raritas omnium maxima videtur quam vasa nostra sustinere possint absque fusione, liquescent enim si quis ignem pertinaciorem vrgeat. Quod ad condensationem attinet, quanquam aliqui credunt non posse nisi ad tertiam spatij, quod naturaliter occupat, partem redigi, quod videant aquam in vas infusam tres heminas continens non superare duas heminas ob aërem intus manentem, certum est tamen magis condensari posse. Docet enim experientia in fistulas illas inspiratas, quae pulueris pyrij vim aemulantur, pondus sexaginta granorum aëris impelli, & illa cauitate, quae vncias aquae octo, hoc est semisextarium Parisiensem complectitur, ita concludi, vt maior etiam aëris quantitas possit adhuc inijci. Cùm igitur aër Aeolopilae praecedentis sit inuentus ad minimum pondo 4 granorum, vel ad summum 6, quae decies in 60 continentur, sitque concauum Aeolopilae ad minimum concaui fistulae sesquialterum, calculis subductis aër in sistula tormentaria, vel sclopeto spiritali condensatus decies Aeolopilam impleret, vel quindecies fiitulam absque condensatione, hoc est in statu naturali. Itaque concledi potest aërem ad spatium quindecuplò minus in sclopeto pneumatiio cogi, idque sola vi manus spiritali siphone vtentis; quae vis cùm quatruplari possit, & aër in spatium praecedentis subquadruplum coarctetur, erit ferè condensatio tanta, quanta rarefactio praecedens: quanquam insurgit noua difficultas, de qua postmodum, an quadrupla vis sufficiat ad quadruplam condensationem inferendam, & num aër sit tantae condensationis capax.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
