Latin
PROPOSITIO XXX
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 149
Unproofread scanNot analysed yet
vt enim facilè dicitur hanc esse naturam aëris vt se recipiat, tam à rarefactione, quàm à calore, in statum naturalem, ita difficillimè potest intelligi qua ratione fiat illud: viderint qui sibi satisfacere volunt, num aliqua materia subtilior aëre necessaria sit vel sufficiens, quae in vasa rarefactum aërem concludentia subingrediatur, aut ex ijsdem in condensatione saliat; vel necessarius sit maior motus in quem condensatio referatur, vt quò velocior fuerit partium aëris motus internus, eò densior, vel durior appareat.