# Cogitata physico-mathematica 149-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/149-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/149-2

PROPOSITIO XXXII. Selopeti pneumatici constructionem, vires & vsum explicare, & illius ope pondus aeris inuenire. ISto MST baculus concauus, cuius basis SVT, vel ST baseos diameter pollicis, seu digiti vnius, aut cuiuslibet magnitudinis, in quo sit sclopetus, siue fistula spiritalis BGDGEA, quam licet ἀερόνια vocare OL a nil enim refert an sit vetus aut recens inuentum. Huius autem constructio satis ex hac figura poterit intelligi, si concauum EFG vndique clausum intelligatur, cui duo tubuli concaui BC & DA ita inserantur, vt nulla rimula fugam aëri permittat. Totum verò corpus cum tubulis aeneum esse debet, nesi ligneum esset, aër condensatus per poros euaderet: sunt etiam tubuli BGt AED, & BGC ita compaginandi vt integra machina vnicum corpus continuum esse videatur: qua constructa in cauum GDFK ope syringis (cuius os B inseratur extremo N, idque cochleatim, seu per spiras) aër inijciendus est, qui cùm per orificium C in caerit, & variis emboli RP motibus fistula adeo uum DFK ingressus vt copiosiorem aërem recuset, sclopetus inflainflata, seu tensa fuerit V iij tus erit.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
