Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò quaeri potest vlteriùs num maior vibratio, seu reflexio lanceae, qualis à D in K &I, magis aut minus ferentem subleuet, &ma ior reflexio deprimens in N &O magis, minúsve oneret, quantóque magè vel minus. Ex eadem etiam figura 16 quaestionem Aristot. mechanicam intelligimus, nempe lanceam AC manu in AB parte detentam, flecti à D ad G; quod non solùm lignis longis, sed etiam breuibus accidit, si quò breuiora sunt eò sint tenuiora; sed cùm addit tantò magis inflecti ligna, verbi gratia sarissas &hastas, quantò magis ab hypomochlio recesserint, ratio inquirenda superest num sit eadem ac recessus ab hypomochlio, hoc est num brachium duplò, vel triplò longius, duplò vel triplò magis incuruetur: &num lignum duplò crassius, duplóque longius aequè incuruetur ac lignum duplò breuius &tenuius: quod Philosophus voluisse videtur: sed cùm varietur inflexio in eiusdem diuersae materiae longitudinibus ob diuersam lignorum, metallorum, &aliorum corporum compagem has difficultates ad examen reuocantibus in breuioribus, longioribusque lignis eadem materia vtendum est; certum est enim quaedam ligna esse reliquis flexiliora, eoque reddi minùs flexilia, quò seniora, vel crassiora fuerint. Qua de re suo postea loco dicetur: nunc enim ad primae proposit. figuram reuertar, in qua notatu digna supersunt. xis!