Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 15-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur CBF angulus, &angulus GQD sint eidem aequales, hoc est CAF, vel GAD, anguli CBF &G QD erunt inter se aequales. Rursum, angulus FCB angulo QGD aequalis erit, cùm vterque sit aequalis angulo FAB, vel QAD. Cùm igitur duo anguli CBF &FCB sint aequales duobus angulis GQD, &QGD, vnusquisque suo, duo trianguli CBF, &QGD similes erunt. Erit igitur BC ad CF vt QG ad GD; &BC ad BF, vt QG ad QD, sed vt BC ad CF, ita pondus A ad potentiam Q, &QG ad QD, vt Apondus ad C potentiam. Erit igitur QG ad GD, vt A pondus ad potentiam Q: &BC ad BF, vt A ad C. Quare in triangulo CBF, cùm A pondus sit homologum lineae CB, potentia Q erit homologa lineae CF, &potentia C lineae BF In triangulo QGD si pondus A fuerit homologum lineae QG, potentia C erit lineae QD, &potentia Q lineae G erit homo loga. Secundus casus funes exhibet rectum angulum CAO facientes reliquis vt in 2 casu praeced. propos. trianguli rectanguli CAF &AO7, A3F sunt similes, &pondus A ac potentiae C, O illud funibus CA &AO sustinentes sunt tribus CAB, vel AO 7, vel CAF, trianguli lateribus homologa. Tertius autem casus magis ad arcus nostros pertinens, exhibet CAR angulum obtusum; sit autem constructio vt in 3 casu praeced. prop. ducanturque lineae HP, &FI. Trianguli RHP, &CFI sunt similes, &alterutrius lateribus pondus A &potentiae C, R funibus CA &AR pondus A sustinentes sunt homologa. Similitudo illa triangulorum ex quadrilaterorem RHPA &CIAF in circulo inscriptibilitate probatur, quapropter anguli HRP, HAP, CAF, &CIF, vt &angulo RPH, RAH, CAI, &CFI sunt inter se aequales. Erit igitur latus HA ad latus RP, vt latus CI ad latus IF; &latus HR ad HP, vt CIlatus ad latus FC, sed vt RH ad RP. ita pondus A ad Ci potentiam; &vt CI ad CF, ita pondus A ad R potentiam, quare RH est ad HP, vt pondus A ad potentiam R. Et CI est ad IF, vt pondus A ad C potentiam. Constat igitur pondere A existente homologo lateri RH trianguli RHP, potentiam C esse homologam lateri RP; &R potentiam lateri HP homologam. Similiter in triangulo CFI, latus cùm CI fuerit homologum ponderi A, potentiae Rerit CFhomologum, &potentiae C, erit FI homologum.