Latin
PROPOSITIO XXXII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 150
Unproofread scanNot analysed yet
Assarium seu plasmation, quo C orificium clauditur, ex parte D aperitur, vt aërem immissum cauitas GFK retineat; quippe qui repellit assarium C, quod eò fortiùs claudit orificium C, quò maior aëris quantitas intrusa fuerit. Aër fistula GCKFD conclusus, &condensatus vicem elaterij praestat, cùm enim aperitur assarium in D positum, quo tubulus DA claudebatur, aër inclusus vi magna cum fragore foras erumpit, &pilam obuiam plumbeam, aut alterius materiae, ingeti velocitate pellit, &per lumen A OL 4 expellit, vel pilae loco sagittam, qualis est M. Hac igitur praeposita sclopeti pneumatici constructione, vim &vsum illius breuiter explicabimus postquam syringis ad inflandum necessariae constructio declarata fuerit. Fiat igitur tubus, seu modiolus O P ex aere concauus, qui solet ex lamina plana aerea crassitiei vnius lineae iu cylindrum concauum versa fieri: quanquam cylindrus aeneas solidus terebra possit excanari ad illas conglutinationes, seu ferruminationes vitandas, quae syringem minus firmam &durabilem efficiunt. Quae tamen si ab artifice perito glutine argenteo compaginentur, ipsius laminae robur adaequare, vel etiam superare poterunt. Modulo NO constructo, cuius tubulus NPhelices habeat conuexas, quae interioris tubuli B helicibus concauis internis adaptentur, &congruant, embolus PQ paratur, per cuius manubrium ferreum IP transuersim aguntur, &inuoluuntur duo crassiores cylindri QP ex corio, &linteis superpositis compositi, vt inter duos illos cylindros oleo vel aqua madidos aër exterior per osculum O tractus, &inter Q &P interceptus motu manubrij concitato per cylindri P foramina, in tubum N tubulo B cochleatim insertum, &ex eo in sclopeti concauum GF iniiciatur, donec motus emboli tamdiu repetitus fuerit, vt vi manus puncto Rapplicatae manubrium deinceps impelli nequeat. Brachiorum tamen robori vectis adhiberi potest, qui manubrio vim maiorem afferens sclopetum pneumaticum magis inflet, vt cauum GK maiorem aëris quantitatem excipiat. Solet autem manibus comprehendi cylindrus, seu baculus MT, dum in puncto Rhinc indepedibus manubrium premitur, vt aër confertior in tubulum BC syringi NI insertum impellatur.