# Cogitata physico-mathematica 152

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, PROPOSITIO XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/152

Tertius vsus ostendit aërem in hoc sclopeto condensatum eiusdem propemodum ac nubes, aut vapores esse coloris, putà subcinericij. Vnde quis concludat aërem condensatum ad aquae naturam accedere; quod confirmatur ex eo quòd aër ille in politum metallum explosus in aquae guttulas conuertatur. An verò differat aër à vaporibus aqueis, & eas solummodo comites habeat, qui soli vertantur in aquam occursu frigidae superficiei, quaerat qui poterit inuenire, quamquam suspicari potest aliquis num ille color ab olei vapore aëri mixto proueniat. Quartus superest vsus, quo sciamus qua vi quaelibet aëris quantitas condensetur, seu qua ratione vires augendae sint in secundo, tertio, quarto, &c. gradu condensationis inferendo, cùm vis primum gradum inducens agnoscitur. Sit exempli gratiadb aër in situ suo naturali, quem velis in spatium subquintuplum da redigere, ac condensare; sitque potentia quae primum condensationis gradum infert, & aërem l b in parallelogrammum minus bei restringit, inuenienda potentia quae paral lelogrammum bi in parallelogrammum gb cogat, & ita de aliis potentiis, donec aër in spatium ad coarctetur. Quod si possit à nobis agnosci, definiemus quaenam aëris quantitas qualibet syringis impulsione mittatur in sclopetum, quando 34 vel 60 manubrij motibus, siue impulsionibus, vti fieri solet, oneratur, & quantò vehementior esse debeat impulsio, vt sequentes in ordine quopiam condensationis gradus praecedentibus addantur. Vbi notandum venit manubrium syringis quò velociùs agitatur, eò perfectiùs aërem ab embolis P, intercipi, & quò tardioribus impulsionibus premitur, eò faciliùs aë rem elabi, & aufugere, redeundo versus orificium O, vnde venerat; quam viam repetere nequit cùm ea velocitate diabetis manubrium R atque adeo emboli QPagitantur, vt vi magna secundi minuti spatio ter impellatur, vti fieri solet à sclopetariis. Vt autem aër fideliùs retineatur, emboluli Q. P, panno vel corio tecti oleo perfunduntur, vel alio pingui liquore madidi fiunt, vt modiolum quo includuntur perfectiùs impleant, & attractum aërem meliùs retineant. Alios vsus sclopeti spiritalis vt obuios omitto moneóque solùm EA canaliculum, in quempila plumbea, vel sagitta immittitur, à reliquo corpore GF, quod arcanum vulgò dicunt, separari posse, vt instar baculi quadrupedalis feratur, & arcanum cum syringe pera condatur.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
