# Cogitata physico-mathematica 153-2

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/153-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/153-2

MONITVM. CVm syringis embolus, quo sclopetus DEH Opneumaticus inflatur, madidus sit, vereor vt aquae, vel alterius humidi quidpiam cum aëre in sclopeti cauum ingrediatur, quod in aëris pondere fallat, vt reuera contingit si loco aëris humidum illud ponderetur. Quae deceptio facilè detegitur in sclopeto pneumatico, à quo syrinx minimè separatur, si enim ille sclopetus cum sua syringe leuior sit 60 granis, aut alio quóuis pondere, ante, quàm post inflationem, aër solus erit 60 granorum, vel alterius ponderis inuenti: & exactissimarum bilancium ope dicto citiùs innotescet quodnam pondus aëris qualibet syringis in sclopetum impulsione ingrediatur, atque adeo quae sit ratio condensati aëris & cuiuslibet explosionis: exempli gratia, si prima impulsio aëris pilam ad decem passus explo dit, an secunda impulsio ad 20 passus pilam emissura sit, & ita de caeteris. Expertus sum in sclopeto, à quo syrinx minimè separatur, aërem facilè satis vsque eò condensari vt sit pondo 20 granorum, cùm illius concauum vix semisextarij Parisiensis semissi aequale est, hoc est cùm aquae vix octo vncias capit. Caetera quae iaculationes istius instrumenti pneumatici spectant, tractatu de motibus afferentur. Absque noui aëris in sclopetum pneumaticum immijsione, vel priùs immissi deperditione, seu emissione, quoties opus erit, sclopetum explodere, & pilam ad scopum propositum emittere.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
