# Cogitata physico-mathematica 155

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica, MONITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/cogitata-physico-mathematica/155

Sunt qui putent laminam aeream adeò perfectè poliri, & orificia H & OLadeo exactè obturari posse, vt nullo corio egeant; quod sola praxis dirimet. Porrò circa clauem M, quâ epistomium, seu lamina LO protruditur, vt ore tubuli YO aperto aër inclusus in modiolo LF egrediatur, & embolum PQ protundat, obseruandum est virgulam ferream MY canaliculo transuerso ita debere concludi, vt aër cauo NYXF conclusus orificium M, in quod clauis ingreditur non possit egredi: quod continget si praedictum orificium M nulla ratione cauo praedicto, sed tantùm orificio L respondeat, licet enim aliqua aëris particula per LO transiens possit per canaliculum YM elabi, quòd illum non ita possit implere virgula ferrea, quin sat loci supersit intra canaliculi latera concaua per quae fugiat, id tamen sclopeti pneumatici vires nil impedit, vt experientia constat, sed clauis interior YM in ipso cauo sclopeti potest ita corio circumuestiri vt nulla aëris particula exeat. Similium autem canaliculorum ope QP embolus aëre protrusus retrahi poterit, vt aërem quem praecessit, retrahat, & in pristinum locum, atque statum restituat, idemque fiat ac si puluis pyrius, postquam inflammatus pilam emisit, in sclopeti sui canalem post quemlibet iactûm remitteretur, & de nouo pilam eijceret.

---

Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cogitata_physico-mathematica.
